Latin
Book 6, Letter 27
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.27
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Uberius scribendum est, si commendentur incog…iti. Justini autem gravissimi atque honestissimi viri antiqua nobiscum familiaritas conciliationis adminiculum non requirit. Satis est igitur, si ci amorem solitum deferatis. Quae vero ad nos pertinent, et proxime unanimitati vestrae litteris indicata sunt, nunc ore ipsius pandentur. Valete.