Latin
Book 6, Letter 28
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.28
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Si quid homini tutum est, in spem vitae redisse me nuntio post internorum dolorem, qui me vobis repente subtraxerat. Si quid igitur vobis asperum famae licentia nuntiavit, antiquet oblivio. Praecipue autem Impetratum volo, n… improvida sollicitudine recurratis. Sed quia res vertit ad salutem, justis itineris dimensionibus communi desiderio satisfacere dignemini. Valete.