Latin
Book 6, Letter 29
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.29
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Dicendae vobis salutis occasio, et quaerenda est mihi saepe si desit, et amplectenda, si praesto sit; eo maxime tempore, quo de filiae meae sanitate sollicitor, cujus valetudinem credo etiam jejuniis sauciatam. Absolvite igitur metum nostrum nuntio prosperorum. Mihi etiam nunc gressus infirmus est. Sed si optata de vobis mutuus sermo pertulerit, protinus corpusculi querela sedabitur. Non omiserim jungere paginae, quod Martinianum conventio judicialis expulerit; cui tantus terror incussus est ob omissam diu ad Gallias profectionem, ut ei neccsse fuerit praevenire itinere privato exhibitionis injuriam. De Atellano quid fieri velimus, amico interveniente quaesivit auditor. Respondi, post judicium sacerdotis solam me exspectare vindiciam conflatae nuper invidiae. Nihilominus in arbitrium tuum statuenda rejeci. Quaeso igitur, ut inter feriarum moras, quid facto opus sit, digneris aperire; simulque cogites contra interventum tot antistitum, quid possit magis, quam quid debeat impetrari. Neque enim justitiae et innocentiae deferri plurimum potest, cum illis reverentia religionis opponitur. Valete.