Latin
Book 6, Letter 34
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.34
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Frater vester diu animi affectus dolore ob amissum magistrum, coepit aurem praebere solantibus, cujus moestitudo me quoque graviter sauciavit, praeter cogitationem, quae nos de eligendo praeceptore sollicitat. Si igitur placet communibus litteris ab illustri viro Adriano Gallum rhetorem, quem proxime Eusebius non ingesserat, postulemus, ne pignorum nostrorum indoles in profectu posita deseratur. Me futurae editionis, et labor, et sumptus exercet. In disponendis enim praemiis, quauquam numero vestium satis affluam, nonnulla adhuc de…sse apparatui deprehendo. Valete.