Latin
Book 6, Letter 35
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.35
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Quandiu jactata rumoribus temere differuntur curarum vacuus otiare. Si quid auditu dignum fideque subnixum recentior sermo pervexerit, neque nuntiandi, neque suadendi partibus abstinebo. Unum hoc ante rei necessitatem de meo sume consilio, nulla ratione te posse evocationis honorificentiam deprecari. De fratre autem vestro praeter mandatum nihil etiam ngne opinionis accepimus. Ipsi haec de nuptiis Ostiensibus, ad quas, nos viri illustris Sallustii filius junior evocavit, contulimus in paginam. Sed continuo ob ludorum praeparationem Roma repetenda est. Diu enim mihi ista curanda sunt: quae facile, si adesset sanctitas vestra, communis diligentia posset absolvere. Valete.