Latin
Book 6, Letter 37
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.37
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Dictionem salutis antefero, quae et voto meo supra omnia convenit, et litterario debetur exordio. Dehinc diligentiae tuae, domina filia, natalitium fratris tui commendo convivium. Homo enim noster allegat fuga nautarum lillora destituta. Quae res compulit, ut sanctitati tuae factu minora committam. De publicis scribenda non suppetunt; absque eo, quod in Trajani platea ruina unius insulae pressit habitantes: quod adeo ad fortunam vehiculi publici plebeia vertit invidia, ut jam privato rectore utatur. Vale.