Latin
Book 6, Letter 36
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.36
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Cum ab agente in rebus sacrae litterae mihi redderentur, quibus ad officium praecelsi viri consulis evocamur; vidi alias aeque ad tuum nomen emissas, quibus te honorificentia imperialis accivit. Consulis quoque scripta idem agens exhibuit. Suadeo igitur mature iter instruas, cui non cohaerebit Hispanus. Aliud quoque accessit, quod te possit hortari. Nam vir illustris frater meus Neoterius, domini fratris mei admirator, ad eamdem causam rogatus, solatia tibi et adjumenta praestabit. Nolo igitur ambigas, cum scias auctoritate praecelsi viri electas amicorum esse personas, …bique haec prima, post dubia fortunae, divini principis alloquia deferri. In negotio autem tuo, quae per me agi volueras apud sanctum tribunum, non…invitus ingredior. Interea ad Formianum littus iter promove, et cum ad te delatae litterae fuerint, Romam citius excurras. Vale.