Latin
Book 6, Letter 4
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.4
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. NICOMACHI FILIIS. AEgrutudinem, quam dexterae manus dolore sustineo, nuntiorum acerbitate duplicastis. Acrior autem …ura me distringit, quod scio filiae meae ciborum et potuum continentiam non posse suaderi. Anxius igitur vulnere animi et corporis morbo, usque ad subscribendi possibilitatem litteras differre non potui: sed dictatione properata magis sollicitudini meae, quam consuetudini satisfeci. Et primo timorem meum responsis levetis, exoro. Dehinc te, domina filia, precor, saluti adversa declines, et interpellatam toties Valetudinem repares auxilio temperantiae. Quia non solum sanitati commodat, verum etiam ad testimonium prudentiae pertinet noxiis abstinere. Valete.