Latin
Book 6, Letter 5
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.5
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Severianum primorem Cliterninae urbis a publica interpellatione revocavi, ne sancio amico nostro Severo invidiae aliquid conquestio ejus afferret. Promisi autem media unanimitate t…a, decus nostrum, si quid Inter eos concertationis est, posse finiri. Atque ideo quaeso ut viro optimo Severo terminandae apud te litis auctor esse digneris. Valete.