Latin
Book 6, Letter 48
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.48
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI PILIIS. Natalitio munere, quod frequentari a vobis per mul– tos annos communis felicitas faciet, nostrum …ilarastis animum, vestrum probastis. De quo me proli…e scribere verecundia vestra non patitur. Copiosior tamen in sensibus manet gratia, quam sermone pro… feratur. Quae ad urbem pertinent, indiculi cohaerentis lectione noscetis. Tibi vero, domina filia, eadem religione qua dignam est, injungo curam juvandae valetudinis: ut omnibus nobis sanitatis tuae securitas voluptati sit. Valete.