Latin
Book 6, Letter 49
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.49
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Homine vestro ad Campaniam revertente scribenda consumpsi; et tamen sanctum atque honorabilem virum parentem vestrum Severum nolui abire vacuum litterarum mearum: ut et morem salutationis exsequerer, et de opere, quod domi construis, judicium meae inspectionis aperirem. Thermarum et situs et amplitudo admodum placuit. In minoribus balucis piscinalem picturis potius quam musivo excoli non probavi. Res admonet, ut profectum Messalam nocte ea quam consecutae sunt nonae Martiae noveritis. Legati caeteri mox sequentur. Adverti tamen ex quorumdam colloquio, in gratiam domus, de qua plerique nostrates viri edulibus farciuntur, quaedam esse lenita. Sed mea cura non deerit, ne quid mandatis senatus per conniventiam detrahatur. Valete.