Latin
Book 6, Letter 69
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.69
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Eleganti commento silentium vestrum purgare voluistis. Allegata est enim cautela tristium nuntiorum, quandiu secanda succederent: ut ea, quae intermissio scriptionis ante celaverat, laetioribus indiciis proderentur. Sed nobis et illa per nuntios incognita non fuerunt, et haec …era admodum visa sunt. Augebat enim rumorum licentiam suspicio cessantis officii. Et tamen succensere non possumus, postquam gratia praesentium litterarum memoriam praeteriti doloris exemit. Modo memento curam styli inter praecipua et prima sortiri; ne hujus exempli recordatio majores denuo metus afferat, dum credimus sub exspectatione meliorum rursus aliqua adversa reticeri. Valete.