Latin
Book 6, Letter 70
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.70
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Diu ab stylo fateor temperasse. Nihil enim quod scriberemus, emersit. Salutis autem vestrae laetam fidem de adventantium sermone capiebam. Tandem cessationem vicit affectio. Reparamus igitur morem dicendae salutis, vacui omnium negotiorum. Post Tyburtem quippe secessionem Romae otia lenta producimus. Sed non usquequaque agendarum rerum sumus desides. Nam domi corruptorum parietum discidia sarciuntur: quia festinationem solidi…ati conditor primus ante tulit, et antiquior ei visa est celeritas utendi, quam securitas succedentium. Vos nova et aevum mansura molimini: siquidem sermo distulit quaedam vos Jucullanis operibus aequanda fecisse. Nec tamen vobis impendii magnitudine cesserimus. Par enim sumptus est, semel solida collocare et saepe integrare cadentia. Vale.