Latin
Book 6, Letter 71
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.71
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Indulgete deliciis, quando ita terrae ac maris copiis redundatis, ut vobis pollucibilem victum utriusque elementi ministret opulentia. Nos, satis est, quod omnium, quae capitis, parte defruimur adeo largiter, ut ipsi quoque opimis dapibus affluamus. Valete.