Latin
Book 7, Letter 116
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.116
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRUINO. Scis pro insita tibi humanitate, quid parvulis, et parentum suffragio destitutis benignitatis ac misericordiae debeatur. Merito mihi apud te utendum esse non arbitror longo ambitu litterarum pro illustris memoriae viri Severi filiis; qui n si bonorum judicum juventur auxilio, praedae atque injuriae subjacebunt. Quidquid eorum poscit utilitas, favor tuus non gravetur impendere: ut publico saltim defendantur adjutu, qui familiaribus adminiculis deseruntur. Vale.