Latin
Book 7, Letter 117
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.117
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRUINO. Exsortem te sermonis mei esse non patiar, neque a scribendi perseverantia silentii tui imitatione deducar. Scio enim plerumque non amicitiae negligentia, sed obstrepentibus curis officia retardari. Velim idem credas, et in posterum curam capessas integrandi istius muneris, quod ipse jam pridem moraris. Ero tunc promptior exhibend s litteris, qui ne nunc tempero, cum gratiam mutuam non reporto. Vale.