Latin
Book 7, Letter 118
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.118
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRUINO. Certum habeo nihil apud animum tuum amicorum litteris esse jucundius: et ideo promptissimo frequento colloquia, quae scio apud eximium virum magni esse momenti. Superest ut ipse quam benigne litteras meas sumis, tam libenter indicia propriae sospitatis emittas. Vale.