Latin
Book 7, Letter 122
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.122
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRUINO. Probo modestiam tuam. Sed damno mihi esse non debuit, dum sperata exspectat impleri. Et certe nunc postquam rei effectus finem silentio dedit, dispendium meum frequentior stylus sarciat. Est aliud quo cuncta scripta compenses. In agendis D. M. Consuli pro beneficio suo gratiis nostram sortire personam, co affectu, quo amicorum tibi gaudia vendicas. Sed, ut scio, luculentioribus verbis, et propter ingenii tu magnitudinem, et sine adulationis pudore absentis gaudium prosequeris. Adde, si placet, quod ante postulatum tenes, ut aliarum Lybicarum mihi emptio sacra auctoritate praestetur. Quo impetrato omnium perceptionum donum putabo. De juvene autem meoretexere non laboro, quae sponte meministi. Intell…go enim remitti modestiae meae precandi necessitas tem, cum libentius a sublimi et magnificentissimo viro non exspectata praestentur. Vale.