Latin
Book 7, Letter 123
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.123
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRUINO. In viro optimo et amicissimo meo Perrocio Romana simplicitas est. Taceo quod illum longa militia et inculpata cohonestat. Minora enim caetera facit morum ejus inspectio. Hunc unanimitas vestra ante non didicit: judicium meum secula suscipiat. Si visu vestro jam et opus fuerit, quaeso ut illi honor testimonii mei conciliet apud vos amoris augmentum. Vale.