Latin
Book 7, Letter 128
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.128
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRUINO. Amor in te meus ex summis opibus annititur, ut in dies singulos bonorum tibi cultus accedat: tantum abest ut sinam veteres tibi amicos insimulationum improbitate decerpi. Inter quos vir clarissimus Scipio virtutum tuarum, me quoque teste, laudator, spoliatum se amore tuo per aemulos ingemiscit. Sed mihi verisimile non videtur, stabilitatem animi tui rumoribus falsis potuisse mutari, cum bene conscius vitae nihil in se maledicis licere sermonibus debeat aestimare. Quare hortor et deprecor, despuas, si qua sunt inculcata mendacia, atque hunc honorem meritis tuis vendices, ut qualis ipse es, talem te ab omnibus intelligas judicari. Nemo in te transferat odii sui semina. Jam dudum enim genus est artis, ad alendas vires discordiae suae, sollicitare metum potiorum. Non ibo longius, cum mihi impetrationem spondeat sapientia morum tuorum, quam puto catenus responsuram litteris meis, ut non tam ignovisse te Scipioni quam nihil de eo asseras credidisse. Vale.