Latin
Book 7, Letter 129
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.129
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SIBIDIO. Curam de te meam nolo ex epistola metiaris. Pauca salutantium verba sunt, sed vota prolixa. Liceat igitur imitari erga te parcimoniam religionum, quibus jura amicitiae conferuntur, et officium pium brevi pagina tanquam parvo aere persolvetur. Neque enim devotio requirit excursum. Tibi autem praescribo styli terminos. Erunt mihi quaede te scripseris nimis magna, si laeta sint. Vale.