Latin
Book 7, Letter 15
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.15
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FILIO. Amicitiae nostrae contemplatio spem mihi adventus tui fecerat. Prope est ut errasse me credam, qui te speravi in conspectum parentis sponte venturum. Quando igitur sine ambitu nostro recte facere nescis, oratus appropera. Et si te superbum Tybur explevit, Laurentibus sylvis amoena commuta; nec verearis ruris horridi denuntiationem. In oculis est venantibus mare: celebri itinere villa praestringitur. In ipsa itur ferarum, cubilia, plano ac patulo accessu. Etsi haec abessent, anteiret nimirum sermo inter nos mu… tuus, et litterarum liberalis collalia, Tarentinas aut Siculas voluptates. Quare si tu quoque huic sententiae manum porrigis, adde te rusticantium numero; et paulisper Calones atque Atilios aemulare, quos vomis et stiva ad consulares misit secures. Vale.