Latin
Book 7, Letter 16
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.16
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ATTALO. Vicem sermonis mei desiderasse te gaudeo: sed amolior invidiam negligentiae. Parata enim responsa deseruit tabellarius tuus, excitus, ut fando comperi, valetudinis tuae dubio. Agnoscis nempe infucatas esse, nec ex alto trahi cessationis meae causas. Non ibo longius, quia brevis est assertio veritatis. Nunc sanitatem tibi gratulor, qua post nimium metum cognita, multum gaudii in pectore meo diluxit. Indicium autem respirantis vigoris tuarum litterarum jucunditas praetulit. Petis namque ad confirmandam valetudinem styli mei remedia subministrem. Festivitas ista Baiana est. Nimiis salibus te sinus Lucrinus infecit. Estne aliquid in verbis meis, quod aures tuas sospitet? quod medicinam sensibus fac…at? Credo, consentio. Nam plerumque amara hausta ad salutem valent, et succis tristibus affecta refoventur. Sed nimiam quantum avarus es, qui Flaviano meo praesente quidquam requiris; in quo tanta rerum bona– rum delinimenta sunt, ut mihi quasi apud sirenas aut Lotophagos haesisse videaris. Atque utinara vestro otio jungerer. Plus de vobis carperem salubritatis, quam tu desideras, qui a me solas litteras poposcisti. Vale.