Latin
Book 7, Letter 17
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.17
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ATTALO. Nae ego frustra hactenus tacui, dum te…promissi certus opperior. Tandem redeundum mihi est ad consueta solatia, meliorum desperatione. Et fortasse succenses diuturno silentio meo. Id vero etiam reliquum est, ut irritus spei cunctationis arcessar. Est igitur tui juris super ordiendo itinere stare promissis. Me contentum styli levamine non pigebit. Hoc certe officiorum commercio, aut solabor, quod non venis, aut merebor, quod venias. Vale. …