Latin
Book 7, Letter 19
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.19
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ATTALO. Duo pariter commissa in amicitiam redemisti. Diu epistolae tuae salibus abfueras, nihil scripseras: quis Colchus aut Thessalus cantu qut manu has offensiones levasset? Ergo ob epistolae delinimentum veniae pretium feres. Sino ut amici tui nuptiale festum curae vacuus exerceas, et urbem Tyburtem, quae nuper tibi faces praetulit, communem Junoni et Herculi facias. Reverteris, ut spero, post repotia in Coelium larem. Vel si adhuc juvat aestivos dies in pomariis tuis ducere; iterum tibi indignatio mea litterarum tuarum melle placanda est. Vale.