Latin
Book 7, Letter 20
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.20
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ATTALO. Villa Tyburis, quae proxime in jus tuum venit, majoris ingenii praedicatorem requirit. Ego tamen linguae modicus, ut potero, verbis honorem loco faciam. Quid hic in positu aedium venustatis est! quis situs! quantus ex edito late in plana jactatus oculorum! Frequentare has sedes Orchomenias dixerim deas, atque eas sedulo adnisas, ut te conciliarent aedibus suis dominum. Perge igitur ut facis, et victis aevo redde novitatem. Multo hoc factu promptius, quam quod Hesiodum ferunt posito senio in virides annos rediisse. Interea gratulare nobis bonam valetudinem; quae ut tibi quoque longum secundet, inter fastigia est votorum meorum. Vale.