Latin
Book 7, Letter 21
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.21
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ATTALO. Postquam mihi litteras tuas rhedarius meus reddidit, et salutatio ex itinere portata observantiam nostram solvit religione; datus est mihi aditus, crebro dum aberis tecum loquendi. Quare ab his ordior, quae in voto tuo prima sunt. Deum pace, mea atque unici tui sanitas viget. Urbanas turbas Vaticano, in quantum licet, rure declino. Et tamen, si quando in coetum vocamur, ad obsequium concilii publici pedem refero. Scio te nihil amplius de nobis velle. Tantumdem pernoscere rerum tuarum desiderii motus postulat. Vale.