Latin
Book 7, Letter 25
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.25
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ATTALO. Si respondisses•epistolae meae, levassee onere conscientiam tuam: nunc nostram taciturnitate juvisti. Repensa enim officia laetitiam mihi praestant, negata victoriam. Et scio ex abundanti posse facere, quod nos multo sudore destringitis. Sed quia invides bona verba lectoribus; ne vim facere existimer avaritiae tuae, dispendium meum devoro. Vale.