Latin
Book 7, Letter 26
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.26
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MACEDONIO. Audeo te in agrum Lavina tum meum post Tyburtes rogare delicias: nec sum religiosi desiderii longus precator. Ea quippe inter amicos petitionum debet esse conditio, ut praestantibus prona videantur, quae sunt magna poscentibus. Vale.