Latin
Book 7, Letter 61
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.61
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRICIO. Denuntiaveram quod rarior in scribendo essem futurus. Quid amicitiae laciam, quae cogit, ut mentiar? Descivi a proposito: sed credo te hujusmodi probare fallaciam. Nunc velim cogites quam frequens esse debeas, qui spei amplius obtulisti. An non prior in me jaculatus es oris tui munera? Quibus ego veluti herbam porrigens, cum veniae petitione respondeo. Maneas oro promissis, et coeptorum tuorum diligentiam teneas. Fidem tuam convenio, qui me pene ja- …tito mentitum. Vale.