Latin
Book 7, Letter 62
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.62
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATRICIO Ideo amicitia comparata est, ut officiorum vicibus mutua gubernetur utilitas. In rem praesentem spectat praefata sententia. Praesumo namque eximitatis tuae studio supplicationem fratris mei Callistiani, atque ejus uxoris, exsortem sacri beneficii non futuram; cui et aequitas desiderii, et usitata impetrationis forma suffragio est. Quando igitur nihil obstat oratis, admove juvandis precibus benevolentiam. Quae cum tibi innata sit, remittit mihi deprecandi laborem. Nam pene injuriam facit benignitati, qui anxie pe it, quod praestantis natura sponte promittit. Vale.