Latin
Book 7, Letter 86
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.86
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MESSALAE. Omnis commendatio amicis testimonium tribuit, suffragium praestat incognitis. Processus igitur, vir ornatissimus, filius meus, non est in ea parte numerandus, cui beneficio scripta praestantur; sed potius in ea, cui vicissitudo ex amore persolvitur. Pu…o …am liquere tibi, quae circa illum familiariter tenenda sit forma judicii, quem sine favore commendo. Dignum est igitur, quantum apud me meriti collocavit, tantum apud te benignitatis inveniat. Vale.