Latin
Book 7, Letter 87
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.87
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MESSALAE. Numidam familiaritas nostra apud te debet juvare: quem tuo trado suffragio, ut meritum, quod apud nos honestis officiis collocavit, tua pro me cura compenset. Mores hominis ex meo pende judicio, et in omnibus quae utilitas ejus exquirit, votum commendantis imitare. Vale.