Latin
Book 7, Letter 94
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.94
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS LONGIMANO. Honor militiae vestrae dantis beneficiis enitescit. Cum igitur te meritorum ratio summis prox mum faciat, famae et gratiae decus benignitate conquire. Nec procul abest, de quo hujusmodi fructum capessas. Juvandum enim tibi filium meum Desiderium litterae ingerunt; virum, praeter fortunam, cunctis rebus ornatum, quas sibi hominum cura praestat. Sed illa quoque cum eo in gratiam, si faveris, revertet. Reptat ut velis, quod pro loci ac meriti tui viribus potis es, sic facile inclinatum amici nostri negotium depulsa lite sanabis. Vale.