Latin
Book 7, Letter 95
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.95
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS LONGIMANO. Amplecti amicitias domini et filii mei Flaviani ante dignatus es. Sed nunc tempus datur, ut illi documenta verae familiaritatis exhibeas. Sacris enim D. N. Honorii augustissimi principis litteris ad officium magnifici consulis evocatus, occasionem dabit, qua et ipsius meritum judicio tuo pateat, et tua in eum affectio clarescat. Interea partes parentis interventus meus exsequitur. Nec in dubium venit quid ponderis habeat pignorum commendatio apud eum qui suos diligit Haec autem summa est desiderii mei, ut in animo tuo reperiat amorem meo similem. Vale.