Latin
Book 8, Letter 21
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.21
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS LUCILLO. Indulgere te otio, opinionis falsus putabam: tu vero animum lectione, labore corpus exerces. Hoc indicant scripta, et munera tua stylo exsculpta, et parla venatu. Mihi Flaminia emetienda est, ad novos fasces generosi consulis evocato. O si reditus tuus antecaperet profectionis meae molitiones! juvari me amplissimo viatico crederem. Sed quia multo itinere discernimur, et neque mihi mora, neque tibi properatio commoda est, verbis pagina fungetur. Praefata numinum venia, praetorem Symmachum meum mox urbanum tribunal accipiet. Festa ejus frequentari potissimis amicorum, quibus annumeraris, exopto. Da istam gratiam procul abfuturo iisdem diebus. Gratius est quod defertur absentibus. Vale.