Latin
Book 8, Letter 22
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.22
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ANDRONICO. In ore tuo vernat Cecropia musa: mihi lingua Latiaris est. Nec desideraveris aequa styli mei munera. Litteris vincimur, amore certamus. Sed mer…o rescriberem, si solam epistolam detulisses. Tu vero, ut es amicorum diligens, bibliothecae nostrae carminum tuorum divitias intulisti. Quid tibi hoc dignum rependam, tenuis ipse facundiae, et paupertini ingenii? Tradam publicae admirationi, quae legenda misisti. Et quanquam laudator impar, bonum saeculi publicabo. Nihil ex hoc derogabitur operis tui gloriae. Nam et Homerum novimus a dissimilibus praedicari. Careret quippe fama magnorum virorum celebritate, si etiam minor…us testibus contenta non esset. Sed quid haec longius traho, cum brevitatem verecundia tua postulet? Cura ut valeas. Et si quid stylo adjeceris, cum mediocri judice, sed non ingrato lectore, participa. Vale.