Latin
Book 8, Letter 24
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.24
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil inter te, et parentem tuum optimum re aut affectione divisum est. Ergo et litteras, quas ad ejus reverentiam misi, ut omnium particeps, in acceptum referre potuisti. Sed jam colendus es nobis etiam tuo nomine. Praeterea cavi, ne respondente uno imputaretur mihi vicissim munus duorum. Convenit tamen brevitas huic paginae, quia relatu digna praecerpsi. Quare sermonem istum tanquam amoris in te nostri tenebis testem. Verum te in rescribendo decet esse prolixum. Neque enim par conditio est iterati a me, utrique autem nostrum singularis laboris. Duos meatus replere uno fonte difficile est: uni alveo abunde influunt duplicata principia. Vale.