Latin
Book 8, Letter 25
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.25
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ALBINO. Credo arbitreris circumsessum me Campaniae amoenitatibus, scribendi ad te hactenus negligentem fuisse. Non est ea fortuna horum locorum, ut seriam curam sepeliant voluptates. Insolitis omnia necessitatibus strepunt, et oneri cessere deliciae. Quare neg…tium pro otio reperi. Nec possum facile ad haec amicitiae munia animum retorquere. Spondeo tamen reverentiae tuae, quae litteris meis praeferas. Relege…e ad vos iter avidissime studeo. Eadem quippe me causa, quae vetuit scribere, cogit redire. Vale.