Latin
Book 8, Letter 27
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.27
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS CENSORINO. Prompta et avida manu litteras tuas, cum mihi offerrentur, invasi, ut prospera cogniturus. Sed cum percurrerem lectione enumerationem dispendiorum tuorum, voluptati successit offensio. Et illa quidem adversa, quae cum plurimis pertulisti, more humani ingenii, habent aliquod de societate solatium: hunc vero piraticae depraedationis ictum, quem speciatim casus tibi durus adjecit, impressum altius puto: quia neque habet participem, et geminavit dolorem. Contra haec fortuita, virtute ac ratione animus armandus est, spes quoque as…umenda meliorum. Saepe titubantia in solidum reverterunt. Nihil hominibus. aeternum est. Volvunt mortalia vices crebrae, et omnium rerum fuga visitur. Paucis ista perstrinxerim, cum tibi pro eruditione plura succurrant. Nunc ad illa respondeo quae tu me scire voluisti: Quamptimum Neapolim petitu civium tuorum visere studeo; illic honori urbis religiosae intervallum bidui deputabo. Dehinc, si bene destinata dii juverint, Capuano… itinere venerabilem nobis Romam, laremque petemus. Inter haec, si mihi evenerit aspectu et colloquio tuo defrui, explebor gaudii satietate. Sin major necessitas negaverit nobis tui copiam, velim curarum nube detersa eam sapienter resumas animi alacritatem, quam tibi congressus noster sedulo conciliare potuisset. Vale.