Latin
Book 8, Letter 26
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.26
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS GREGORIO. Dedi ad parentem tuum litteras, quibus contentus esse potuisti. Nam ut est utrique vestrum unus animus; ita satisfaciet idem cultus ambobus. Sed metui imitationem, ne mihi alter e vobis duorum vice et ore rescriberet. Quare, ut in honore Numinum fieri so…et, litationi addo donarium, breve, fateor, et quod prolixius esse voluisses. Sed in adjectis mensura non quaeritur. Ipse copiam redde brevitati; quia familiares paginas eos oportet extendere, quibus non est necesse geminare. Vale.