Latin
Book 8, Letter 57
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.57
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS VALERIO. Filium meum Romulum accerso; tu retines. Ego in eum mihi personam parentis arrogo; tu jus affinis exerces. Mihi ex voluntaria sponsione praesentiam suam debet; a vobis spe sociandi itineris retentatur. Sed cum etiam tuus praenuntiatur adventus, quaestuosa laxatio est morae, quae mihi pro uno utrumque promittit. Cedo igitur voluntati tuae, et paucorum dierum patientiam non nego. Fratri quoque tuo Romulo nimis gratulor, cujus solatium pio et amico certamine nobis ambo vindicamus. Vale.