Latin
Book 8, Letter 58
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.58
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MARCIANO. Filius mens, cum bona Dei venia, periculo caret, sed defectum virium patitur prope usque ad aegritudinem. Redire consilium est, paulatim mansionibus in spatia minora divisis. Ego quoque meorum contagia socius accessi. Credo ex vigiliis nocturnis, quarum in praesentia exiguus fuit sensus, noxa post cruduit. Comprimere tamen nitor diligentia, et parcimonia ingruens malum. Ergo coelestibus advocatis iter paramus ordiri. Vestrae in nos beneficentiae gratias referrem, si se amor speratus et ex mutuo debitus lactari laude pateretur. Vale.