Latin
Book 8, Letter 74
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.74
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ANCHIO. Certum habeo, nihil te litteris meis antiquius aestimare. Nam mihi quoque eadem de tui sermonis jucunditate sententia est. Merito amicitiae munus arripui. Quod si pari lance reddideris, studium meum incitamento religionis acuetur. Vale.