Latin
Book 9, Letter 1
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.1
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PALLADIO. Si amicitiae veteris memoria perseverat, nec ulla oblivione tenuata est, credo quod litteras meas libenter accipias, quas fiducia mutui amoris emisi: multum relaturus gratiae, si officio meo vicissitudo respondeat. Nunc te pro amico meo Benedicto oratum volo, quem gradu atque honore militiae fortuna magis quam culpa privavit: ut innocenti fautor ar- …ideas, nec eum publicae felicitatis, quae ad universos pari ratione manavit, solum exsortem esse patiaris. Interest enim serenissimorum temporum gloriae, ut sicuti omnibus in hac vita positis ac locatis, communis est coeli spiritus, lux dici; ita clementiam maximi principis nostri sentiant vota et facta cunctorum. Vale.