Latin
Book 9, Letter 102
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.102
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Dum petis beneficium, praestitisti. Plus enim mihi ex amicitia tua quam tibi ex nostra defensione quaesitum est. Nihil igitur assumam gratiae meae, cum plurimum tuae debeam. Potest tamen adhuc istiusmodi n unus augeri scribendi assiduitate, ut cumulet voluntas familiaritatem nostram, quam nunc videtur necessitas inchoasse. Vale.