Latin
Book 9, Letter 103
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.103
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Totis viribus adjuvandi sunt communis patriae corporati, praecipue mancipes Salinarum, qui exercent lavacra lignorum praebitione. His plerique sunt debitores: quod nisi ad solutionem vigor judicialis adstrinxerit, eliciet publicam querelam series incommodi. Quare quaeso, ut inter caetera, quae sibi de studio tuo Roma promittit, hanc quoque partem diligentiae tuae vindices.