Latin
Book 9, Letter 107
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.107
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Nuptiis quidem filii mei te quoque inter amicorum potissimos interesse voluissem. Sed quia longinqua absentia tua desideratum mihi negavit officium, in duobus solidis sportulam misi, ut vigere apud me tuam memoriam votiva oblatione testarer. Parvum quidem munusculum est, si aestimatur pretio sui: religiosum si amore pendatur. Vale.