Latin
Book 9, Letter 108
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.108
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Omnia quae sine auctore jactantur incerta sunt. Sed ego in sacrae virginis famam nihil patior licere sermonibus. Quare officio pontificis, fide senatoris admoneor proferre comperta. Diceris ante annos legibus definitos vestali secreto velle decedere. Nondum credo rumori, sed assertionem tuae vocis exspecto, quae opinionis dubium aut agnoscat aut respuat. Vale.