Latin
Book 9, Letter 11
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.11
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MARCELLO. Cum vicem praesentiae meae et possit et debeat tuus interventus implere, miror suggestionibus Amazonii occupationes nostras frequenter onerari. Exsequere igitur, oro te, partes amicitiae congruentes, ut auxilio tuo tutata possessio, et ipsa a molestiis vindicetur, et nobis aliquid commoditatis exhibeat. Inter reliqua autem, quae idem intimavit, magnopere deprecatus est ut Ursum, quem dudum domui nostrae cum familia sua dicet obnoxium, ab omni publica conventione secernas, quo facilius delata munivit. Sed major opitulatio ex tui arbitrii favore proveniet, eum causae ejus etiam justitia non desit. Circumscriptus enim quantum res docuit, improvida cautione, non debet noxam rusticae facilitatis incidere. Vale.